- DECUMANUS
- DECUMANUSfluctus ponitur pro ingenti, sive ab observa tione; quod decimum quodque magnitudine soleat superare, sive potius a Pythagoraeorum superstitione, qui magnifice admodum de hoc numero sensêre. Festus: Decumana ova dicuntur, et fluctus decumani quia sunt magna: Nam et ovum decimum maius nascitur et fluctus decimus fieri maximus dicitur. Testantur id passim poetae Latini. Ovid. Met. l. 11. v. 531.Vastius insurgens decimae ruit impetus undae:Idem Trist. l. 1. Eleg. 2. v. 49. et 50.Qui venit hic fluctus, fluctus supereminet omnes,Posterior nono est, undecimaque prior.Lucan. l. 5. v. 672.Haec fatum decimus, dictu mir abile, fluctusInvalida cum puppe levat.Senec. in Agamemnone, v. 501. et 502.Haec onere sidit, illa convulsum latusSummittit undis, fluctus hanc decimus tegit.Val. Flacc. Argon. l. 2. v. 54.Incassum decimae ceidit tumor arduus undae.Silius Italic. l. 14. v. 122, et seqq.Non aliter Rhodopes Boreas a vertice praecepsQuum sese immisit, decimoque volumine pontumExpulit in terras. ------Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.